ANTHARIS vel AUTHARIS

ANTHARIS vel AUTHARIS
ANTHARIS, vel AUTHARIS
fil. Clephonis. Langobardorum Rex III. A. C. 585. Teudelinam, vel Theolindam, Garibaldi Bavarorum Regis filiam; accepit uxorem: Histriam caedibus et incendiis replevit; Francilionem Cisalpinae Galliae praefectum vicit: Comumque cepit. Demum cum sex annis regnâsset, insidiis domesticorum apud Ticinum exstinctus est venenatô poculô. A. C. 591. Paul. Diaconus, Hist. Longob. l. 3. c. 18 et seqq. Dictus est etiam Flav. ANTHARICUS, fuitque Mauritio Imperatori coaevus; eum excepit Agilulphus, quem vide. Addo saltem ex Diacono cit. c. 33. Regem Autharim columnam freti Siculi hastae cuspide attingentem dixisse (ut fertur) Usque huc erunt Longobardorum fines. Certe per potentiam gentis huius Graecis nihil fere, praeter Romam et Ravennam urbes, in Italia relictum fuit, longe lateque se Barbaris diffundentibus, nec unquam postea, quamvis Francorum auxiliô aliquoties a Mauritio Imperatore petitô, recuperari Italia et ad Graecos reduci potuit: Partem vero Italiae a Langobardis reliquam, per Exarchos regere coeperunt, usque ad Constantinum Copronymum, sub quo Aistulfus Longobardus captâ Ravennâ etiam Exarchatui finem imposuit. Vide hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • AUTHARIS vel AUTHARIT — AUTHARIS, vel AUTHARIT Longobardorum Rex. Vide Antharis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”